- REUSNERUS Bartholomaeus
- REUSNERUS BartholomaeusUratislaviâ Silesius, ex perantiqua et viris clarissimis refertissima gente, Ius docuit Wittenbergae, ab A. C. 1594. Theologuspraeterea, Mathematicus, Musicus et Poeta insignis, obiit A. C. 1629. aetat 64. Scripsit nonnulla, Commentar, inter alia in VII. Leges difficillimas. Alius. Ieremias, natus Lembergae in Silesia, A. C. 1590. a patruo Nicolao Comite Palatino et Iuris Professore Ienensi educatus, Wittebergae Professor iuris et Assessor Iudicii Aulici constitutus, A. C. 1621. obiit A. C. 1652. aetat. 63. Nicolaus hic, a Wolphgango Comite Palatino Duceque Bavariae ad Scholam Lavingensem, paulo ante a Ioh. Sturmio ad formam Argentoratensis emendatam, vocatus, Graecos Latinosque Auctores ibi quinquen nium explicuit; Iuris dein Doctor Basileae creatus A. C. 1583. Argentorati primum, exin Ienae, Ius docuit; Legationibus dein vaxiis feliciter defunctus, a Rudolpho II. Laurum Poeticam et Comitivae dignitatem obtinuit, Insignium quoque Gentilitiorum accessione matcus. Obiit A. C. 1602. aetat, 58. Scripta eius Philologica partim, partim Iuridica, plurima sunt, ut et Historica non pauca. Scripsit enim Elegias, Heroica, Odas, Philothesia, Silvas, Epigrammata, Anagrammata, Emblemata, Paradisum libb. VII. distinctum etc. Monarcharum libb. totidem, Principum Germaniae sive Electorum libb. III. Hodoeporica, Germaniae Urbes Imperiales, Icones Viror. literis seu armis illustrium etc. Stemmatum libb. III. Aenigmatographiam, Orationum panegyricar. Volumina II. Ethicam Philosophicam et Christianam, Tract. de Utimis Voluntatibus, Medullam Iuris seu Μικροτέχνην, Legum corpus cum Notis seu Βραχύλογον totius Iuris etc. Melch. Adami Vitis ICtorum. Vide quoque Paul. Freherum Theatrô Virorum erudit. clarorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.